BREVIARIUM

BREVIARIUM
BREVIARIUM
in Ecclesia Romana dicitur Liber Ecclesiasticum Officium compendiô continens. Quô titulô donatur Breviarium Chori ad usum Monasterii Casinensis, scriptum Alexiô Comnenô imperante, h. e. circa A. C. 1100. Incipit Breviarium sive ordo Officiorum per totam anni decursionem. In quo quidem Breviario totius Ecclesiastici Officii rubricae, ritus etiam et ceremoniae continentur, tam Officii recitandi, quam Missae celebrandae, necnon peculiares praecipuarum sollennitatum observantiae. Ubi Vir doctiss. Paschasius Quesnellus hiuc colligi posse censet, primitus Breviarii nomine solas rubricas seu ordinem Officiorum olim innotuisse, quod postmodum toti Officio, quod sequebatur, adscriptum est. Vide Car. du Fresue Glossar. Non ante Micrologum autem, qui vixit A. C. 1080. Breviarii vocem hâc notione occurrere, sicque dictum esse, quod in Cappella Lateranensis Palatii Officium compendiosius, quam in aliis Templis, recitari consueverit, ait Macer. Tum igitur, cum ab Innocentio III. collectum esset, quod Officium Cappellare tunc dicebatur, et da eius recitationem se Franciscani conformâssent, Breviarium liber hic primum appellari coepit: postea vero Nicolaus III. exornatô mire auctôque Vaticanô palatiô, ut omnes reliquae Urbis Ecclesiae Franciscanorum hôc Officiô uterentur, sanxit; Radulfô acriter conquerente, quod in hoc Breviario multa 9. lectionum officia contineantur, sicque diminuantur feriae. Tandem, post verias vices Breviarium Romanum decretô Tridentini Concili restitutum et successive per alios Pontifices reformatum est et recognitum, etc. In Breviario Graecorum atque Ambrosianae Ecclesiae, ferias quadragesimales ita esse privilegiô exceptas, ut numquam pro ullo festo relinquantur, reperias apud Eundem in Hierolex. Plura de Breviariis Latinorum (nam pro ratione variorum Episcopatuum varia sunt) vide apud Claud. Espensaeum Doctorem Sorbonicum in 2. ad Timoth. c. 4. digress. 2. eique ibidem laudatum Petrum Abbatem Clauniacensem, qui ante quadringentos annos vixit; Petrum porro Pictaviensem Ep. 31. ubi queritur de hymno, m laudem S. Mauri super aquas currentis efficto, Raph. Volaterranum Anthropol. l. 16. ubi inter alia, dolorem suum, de iis quae in publicum cultum irrepserunt, Apocryphis, sibi cum plerisque bonis esse communem, scribit, Guil. denique Lindanum Episcop. Lugdunens. de optimo genere interpr. Scripturae l. 3. c. 3. ubi Agobardi Archiepiscopi Lugdunensis dictum inter alia citans, Bone Deus, ait, quid dixisset, si vidisset ac audisset, quae hodie leguntur etc. Vide quoque intra Oratrix.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Breviarium — bezeichnet: Epitome, Breviarium, ein Geschichtswerk Brevier (Liturgie) Diese Seite ist eine Begriffsklärung zur Unterscheidung mehrerer mit demselben Wort bezeichneter Begriffe …   Deutsch Wikipedia

  • Breviarĭum — (lat.), 1) kurze Übersicht über etwas, Auszug, Inventarium, Wirthschaftsbuch u. dgl.; daher 2) B. Augusti (B. imperii), Notizbuch der römischen Kaiser, worin der Bestand der Armee, die jährlichen Ausgaben u. Einnahmen des kaiserlichen Schatzes… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Breviarĭum — (lat.), in der ältern Latinität soviel wie Summarium, bei den spätern lateinischen Schriftstellern ein kurzer Auszug aus größern Werken. Als Summarium erscheint das von Augustus hinterlassene B., das, als B. imperii von seinen Nachfolgern… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Breviarium — Breviarĭum(lat.), kurze Übersicht, Auszug, Wirtschaftsbuch etc. B. Augusti oder B. Imperĭi, ein Notizbuch der röm. Kaiser mit Angaben über den Bestand der Armee, die öffentlichen Einnahmen und Ausgaben etc. B. Romānum, s. Brevier …   Kleines Konversations-Lexikon

  • breviarium — BREVIÁRIUM s.n. v. breviar. Trimis de LauraGellner, 13.09.2007. Sursa: DN …   Dicționar Român

  • Breviarium — Bre|vi|a|ri|um 〈[ vi ] n.; s, ri|en〉 = Breviar * * * Breviarium   [zu lateinisch brevis »kurz«] das, s/...ri|en,    1) veraltete Bezeichnung für kurze Übersicht, Auszug aus einem größeren Werk.    2) früher üblicher Titelbestandteil statistischer …   Universal-Lexikon

  • Breviarium — Bre|vi|a|ri|um das; s, ...ien [...i̯ən] <aus lat. breviarium »kurzes Verzeichnis«>: 1. (veraltet) kurze Übersicht; Auszug aus einer Schrift. 2. svw. ↑Brevier …   Das große Fremdwörterbuch

  • BREVIARIUM Canonum — seu Breviatio, dicebatur Veterib. ista Canonum collectio, cum Canones diversorum Conciliorum unius tenoris et sententiae, seu de iisdem rebus agentes, sub uno titulo aut rubriac digeruntur et citantur tantum, ut quivis sciat inter se illos… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BREVIARIUM Extra seu Extravagantium — dicta est Bernhardi Papiensis, cognomine Circa, prima Collectio Decretalium. Hic enim Pontificum Decretales et Constitutiones, usque ad Caelestmum III. collegit, et sub iisdem fere titulis digessit, quibus Gregoriana Collectio, quae in usu hodie… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Breviarĭum Alariciānum — Breviarĭum Alariciānum, die Sammlung aus den wichtigsten Quellen des Römischen Rechts, (s.d.), welche der westgothische König Alarich II. 506 zu Aire in Gascogne durch eine Commission römischer Juristen für die unter seiner Herrschaft lebenden… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”